V. 1Primas tenere.li
M. Tullius Ad Quintum fratrem epistolarum libro tertio carmen adfert veluti
παροιμιῶδες.
Illud vero, inquit, quod a
puero adamaram
Αἰὲν ἀριστεύειν καὶ ὑπείροχον ἔμμεναι ἄλλων,
totum occidisse.
[Ad Quint., III, 5, 4]
Queritur enim illic oppressa republica nullum esse locum vel exercendae
virtuti vel tuendae dignitati. Carmen suspicior esse Homeri, quod ita verti
potest :
[Il., VI, 208] Idem usurpat libro XIII ad Caesarem. [Fam., XIII, 15, 2]Primas usque tenere aliosque excellere laude.