V. 1. De statu demigrare. xliii

Quemadmodum de gradu dejici dicuntur qui depelluntur a proposito, quo de nobis antea dictum est, ita M. Tullius Ad Atticum libro quarto, epistola Occupationum mearum, dixit De statu demigro pro eo quod erat recedo a vitae instituto. Disrumpantur, inquit, ii qui me posse aliquid doluerunt. Multa mihi dant solatia, nec tamen ego de meo statu demigro, quaeque vita maxime est ad naturam ad eam me refero. Translatum videtur vel ab athletis vel a praeliis, ubi laudi erat non cessisse loco.

Index Adagiorum