V. 1. Chimaera. xli

Hominem inconstantem ac variis moribus aut opus sibi non cohaerens M. Tullius designat festiviter illo versu Homerico :

Quod de Quinti, inquit, fratris epistola scribis, ad me quoque fuit

Πρόσθε λέων, ὄπιθεν δὲ δράκων μέσση δὲ Χίμαιρα.

Quid dicam nescio. Nam ita deplorat primis versibus mansionem suam ut quemvis movere possit ; ita rursus remittit ut me roget ut annales suos emendem atque edam. Epistolam sibi inaequalem appellat chimaeram.

Index Adagiorum