V. 1. Faba nummus. xxxvi

Dictum est alias olim fabis ferri solita suffragia. Quod innuisse Pythagoram existimant, cum vetaret edere fabas. Corrupta itaque suffragia lepidissimo tropo significavit M. Tullius in eadem epistola : Sed heus tu, videsne consulatum illum nostrum, quem Curio ante ἀποθέωσιν vocabat, si hic factus erit, fabam nummum futurum ? Haec ille. Ubi faba nummus est, ibi redemptum est suffragium.

Index Adagiorum