V. 1. In dierectum. xxxiv

Quibus precamur exitium, eos jubemus Ire in malam crucem, ad corvos, ad Cynosarges. Pro eodem prisci dixerunt in dierectum, quod illi dierectos appellarent in crucem suffixos. Nonius citat ex Varrone :

Apage in dierectum a domo nostra istam insanitatem !

Dierectos dici putat quasi in diem erectos. Fortasse scriptum erat in dium erectos, quod qui crucifiguntur sub dium exponuntur, praesertim cum addat a domo nostra. Sub dium rapiuntur quae domo efferuntur. Insanitatem autem pro insania dixit et M. Tullius, ne quis mendum suspicetur.

Index Adagiorum