V. 1. Consessus in talario ludo. xxxi

Nec proverbii specie caret quod habetur in eadem epistola : Consessus talarius, pro conventu hominum parum honoratorum. Nam consessus (Graece συνέδριον) proprie dicitur senatus aut judicum, qui solent ex honestissimis deligi. In consessu talario qui nequissimus est primas tenet. Verba Ciceronis sunt haec : Non enim unquam turpior in ludo talario consessus fuit : maculosi senatores, nudi equites, tribuni non tam aerarii quam, ut appellantur, aerati. Pauci tamen boni inerant et caetera. Quanquam et is jocus est proverbialis, quod ait illos vulgo appellari solere pro tribunis aerariis tribunos aeratos, hoc est obaeratos aut certe bene nummatos peculatu.

Index Adagiorum