I. 5. Ita fugias ne praeter casam. iii

Exstat apud Terentium in Phormione cum primis venustum adagium : Ita fugias ne praeter casam quo quidem admonemur ne sic aliquod vitium fugiamus ut in aliud majus incauti devolvamur :

Nostrapte culpa facimus, inquit, ut malos expediat esse,

Dum dici nimium nos bonos studemus et benignos.

lta fugias ne praeter casam, quod aiunt.

Verba sunt Demiphonis senis semet accusantis quod, dum avari famam plus satis cupide studeret effugere, stulti reprehensionem incurrisset. Donatus adagii metaphoram hunc ad modum enarrat, si modo commentum hoc Donati videtur esse : Ita fugito ne tuam casam praetermittas, quae sit tibi tutissimum exceptaculum. Aut, ita fugias ne praeter casam, ubi custodiri magis et prehendi fur et mulctari verberibus potest. Aut verbum erat, inquit, furem exagitantis et interea providentis ne ante casam transeat, ne in praetereundo etiam inde aliquid rapiat. Hanc veluti divinationem incerta ac varia conjectantium quis ferret, nisi videremus et juris interpretibus et Graecorum adagiorum enarratoribus hunc eundem esse morem ? Primum interpretamentum mihi magis arridet. Quidam enim calore fugiendi etiam ea praetercurrunt, ubi commode poterant quiescere. Quod unica voce Graeci παραφέρεσθαι vocant, id est perperam praeterire ac praetervehi ab eo, quod amplectendum erat, aberrantem. Opinor ad hoc adagium respexisse Lucianum in Nigrino, cum scribit : Καὶ τοῦτο δὲ ἐν ταῖς τραγῳδίαις τε καὶ κωμῳδίαις λεγόμενον, ἤδη καὶ παρὰ θύραν βιαζόμενοι, id est : Et hoc quod in tragoediis et comoediis dicitur : jam et praeter casam incitati.

Index Adagiorum