Adagiorum Chiliades

Adagium 4027

V. 1Ferire frontem.xxvii

Qui supra modum et imponenter indignantur frontem ferire dicuntur. M. Tullius Ad Atticum epistola prima : Puto te in hoc aut risisse aut ingemuisse. Ut frontem ferias, sunt qui etiam Caesonium putant et caetera. [Att.] Quae prius dixerat judicabat esse digna vel risu vel gemitu, caeterum de Caesonio tam esse indignum ut Atticus frontem ferire debeat. Qui hoc negant esse proverbium eadem opera negent esse proverbium Perfricare frontem et Premere pollicem aliaque complura quae a gestu corporum ducta sunt.