V. 1. Χρήσει καὶ κτήσει. xxvi

Qui se totum alicujus haberi volebat dicebat : Χρήσει καὶ κτήσει tuus sum, hoc est et usufructu et proprietate. Siquidem in possessionibus saepenumero fit ut penes alium sit dominum, penes alium ususfructus. M. Tullio Curius libro octavo  : Si vales bene est. Sum enim χρήσει μὲν tuus, κτήσει δὲ Attici nostri. Ergo fructus est tuus, mancipium illius. Sentit Curius se sic esse addictum Attico ut tamen bene velit Ciceroni. Id M. Tullius velut exponens ita respondet : Et nisi haberem studiorum meorum socium Atticum nostrum. Cujus quando te propriam esse scribis mancipio et nexu, meum autem usu et fructu, contentus isto sum. Id enim cujusque est proprium quo quisque fruitur atque utitur. M. Tullius ludens cum jureconsulto ostendit proprietatem bifariam constare, mancipio et nexu. Nec hoc jus desiderat, modo liceat uti frui, propterea quod quandiu manet jus utendi fruendi perinde est ac si res sit propria.

Index Adagiorum