V. 1.Despuere malum.xxv
Manet et hodie in vulgi moribus ut si quid audiant execrandum, quod sibi nolint evenire, despuant velut abominantes. Id autem haesit ex veterum superstitione, qui sibi persuaserant desputationem esse remedium adversus imminentia mala, praecipue adversus morbum comitialem (cui non hinc tantum est nomen inditum quod in hominum frequentia saepius oboriatur, verum etiam quod prohibeat comitia fieri), et in admovendis remediis ter expuere habebatur salutare ; velut etiam adversus incantationes, ut refert Plinius. [Hist. Nat.] Simili superstitione contra improbae spei fascinum ter in sinum expuebant. Plautus :
[Capt., 550] Cui respondetur :Et illic isti qui sputatur morbus venit,
[Capt.] Hic rursus alter :Ain, verbero,
Mihi eum morbum esse qui me opus sit insputarier ?
[Capt.] Idem in Amphitryone :Ne verere, multos illic morbus homines macerat,
Quibus insputari saluti fuit atque illis profuit.
[Amph.]Teque obsecro hercle ut quae loquutus despuas.