V. 1.Gralatorius aut testudineus gradus.xxii
Plautus in Amphitryone :
Blep.
Non potuimus nostros grandius grandire gradus. Sive gralatorius sive testudineus fuerit, certum est
mihi Hunc scelestum perdere.
[Poen.] Gralae dicuntur fustes quibus innixi quidam ingrediuntur quos gralatores appellavit antiquitas. Graecis καλοβάται dicuntur, quemadmodum schoenobatae vocantur funambuli. Illi fustes quo sunt longiores a gradu cui pes innititur, hoc gradus sunt majores. Tantum elicere licuit e corruptissimo loco apud Nonium, praesertim in aeditione Aldina. Idem Plautus in Menaechmis :Vinceretis cervum cursu, gralatorem gradu.
[Menaech.] Formicae videntur currere, cum minimum promoveant. Rursus in Poenulo :Atque eccum incedit. Move formicinum gradum.
[Poen.] In eadem tardos appellat spissigradissimos etVicistis cochleam tarditudine.
[Poen.] Rursus talium gradum dicit esse succretum cribro pollinario quod simila per angusta foramina paulatim defluat.Tardiores quam sint corbitae in tranquillo mari.