V. 1. Quam in tragoedia comici. xx

Ubi quis in aliena versatur harena, inducti dicentur in tragoediam comici. Diversi generis sunt tragoedia et comoedia, nec phas est tragicas personas in comoediam inducere, nec contra. Plautus in Poenulo :

Quin edepol indoctior sum quam in tragoedia comici.

Ego legendum arbitror inductior sum. Allusit enim Colabiscus ad id quod dixerat Milphio :

Fac modo ut conducta tibi sint dicta ad hanc fallaciam.

Respondit jocans : inductior sum, id est instructior sum.

Index Adagiorum