I. 5. Inter os et offam. ii

Latinum est hujusmodi : Inter os et offam. Quod a cibis sumendis sumptum est, quemadmodum Graecanicum illud a potu. Nam olim Romani victitabant offis, ut testis est Valerius Maximus. Itaque perinde valet Inter os et offam quasi dicas inter os et cibum. Porro proverbium refertur apud Gellium ex oratione quadam Catonis De aedilibus vitio creatis, his quidem verbis : Nunc ita aiunt in segetibus et in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Saepe audivi inter os et offam multa intervenire posse. Verum inter offam atque herbam, ibi vero longum intervallum est. Festus ita refert adagium : Inter manum et mentum.

Index Adagiorum