V. 1. Vervecea statua. xviii

Plautinus Egio in Captivi duo servum stupidum appellat statuam verveceam, quasi dicas brutum ac mutum hominem.

Vos, inquit, ite intro. Interim ego ex hac statua vervecea volo

Erogitare meo minore quid sit factum filio.

Quidam pro vervecea legunt verberea, quasi verberonem plagis assuetum pro statua marmorea dixerit verbeream. Certe dictionem verveceam non patitur carminis trochaici ratio. Superesset enim una syllaba, nisi in ea facias synaeresim.

Index Adagiorum