V. 1. Sale et aceto. xvi

Parcum tenueque prandium significans Grippus piscator in Rudentibus ait :

Sed hic rex cum aceto pransurus est

Et sale sine bono pulmento.

Miseris obsoniorum loco sal est cum aceto. M. Tullius ad Papirium Paetum libro nono tyrotarichi meminit ceu plebei condimenti. Id erat jus e caseo confectum, quod et hodie Itali vocant menestram. Meminit et pompili, piscis vilissimi, qualis erat et gobio. Quem, inquit, tu mihi pompilum, quem denarium narras, quam tyrotarichi patinam ? De pompilo pisce crebra est apud Plinium mentio. Denarium suspicor esse vocem depravatam. Certe mihi nondum liquet quid sibi velit. Acetum tamen nonnunquam usurpatur in significationem acuminis, ut Plautus : Acetum habet in pectore et Persius : Mordaci lotus aceto. Varro in Sesquiulixe citante Nonio. Alteram viam deformasse Carneadem virtutis e cupis acris aceti, hoc est : magna subtilitate.

Index Adagiorum