V. 1. Omnium quos sol videt. xv

Sunt et illae figurae proverbiales omnium quos terra sustinet aut quos sol vidit pessimus optimusve. Plautus in Sticho :

Facile invenies et pejorem et peius moratam, pater,

Quam illa fuit ; meliorem neque tu reperies neque videt sol.

Idem in Bacchidibus :

Quin edepol certo scio,

Vulcanus, luna, sol, dies, dii quatuor,

Scelestiorem nullum illuxere alterum.

Vergilius :

Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras.

Unde et oculus mundi dictus est. Simile est illud quodcumque in solum venit. M. Tullius Epistolarum familiarum libro nono, epistola ultima : Convivio delector ; ibi loquor quicquid in solum, ut dicitur, et gemitum et risus. Sentit se in convivio de quibuslibet rebus loqui, seu laetis seu tristibus. Citatum est nobis hoc adagium in superioribus ex primo libro. De natura deorum, sed hic locus tum non occurrebat, qui tamen ad proverbii fidem pertinere visus est. Plautus in Poenulo :

Quantum hominum terra sustinet sacerrimo.

Index Adagiorum