Cum somnus non videatur, sed ille potius occludat oculos, dubium non est quin proverbiali schemate dictum sit Somnum oculis non vidit. Nam his verbis significant summam vigilantiam. M.Tullius Curio libro VIII Epistolarum : ita Caninio consule scito neminem prandisse. Nihil tamen eo consule mali factum est. Fuit enim mirifica vigilantia, qui toto suo consulatu somnum non viderit. Dicti argutia in hoc est, quod is unum modo diem consul fuit. Proverbii ratio est in tropo.