V. 1. Basilica facinora. x

Ante admonuimus quicquid magnificum esset appellari solere βασιλικόν ut valere βασιλικῶς et magnificas aedes basilicas appellabant. Plautus in Trinummo de servo nullius rei, sed philosophica quaedam loquente

Dii, inquit, immortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui !

Notum est illud Pori responsum, qui roganti Alexandro, a quo fuerat bello superatus, Quomodo te tracto ? Βασιλικῶς, inquit. Roganti : Nunquid aliud ? Respondit : Ἐν τῷ βασιλικῶς omnia comprehendi. Nihil enim humile decet reges. Duriusculum est quod Plautus dixit in Epidico : Dii immortales, ut ego perii basilice !

Index Adagiorum