I. 5. Multa cadunt inter calicem supremaque labra. i

Sulpitius Apollinaris grammaticus apud Aulum Gellium in Noctibus Atticis libro decimotertio, capite decimoseptimo duo quaedam adagia notat, alterum Graecum alterum Latinum, quorum amborum eadem sit sententia. Graecus est versiculus, inquit, hexameter παροιμιώδης :

Πολλὰ μεταξὺ πέλει καὶ χείλεος ἄκρου,

id est :

Multa cadunt inter calicem supremaque labra.

Quo monemur nihil tam certum sperari neque quicquam tam esse vicinum, quod non repentinus aliquis casus queat intervertere, adeoque non esse tutum venturis fidere, ut vix etiam illa sint certa quae manibus tenemus. Originem adagii quidam ad hujusmodi fabulam referunt. Ancaeus, Neptuni et Astypaleae Phoenicis filius, cum vitem sereret graviterque ministris instaret urgeretque, quidam operis taedio commotus in herum negavit futurum, ut ex ea vite herus unquam vinum gustaret. Post ubi vitis provenisset feliciter atque uvae maturuissent, herus exultans ac gestiens servum eundem accersit atque ut sibi vinum infundat jubet. Deinde jam calicem admoturus ori, servo, quae dixisset, redegit in memoriam quasi vanam exprobrans divinationem. At ille sententiam hanc hero respondit : Inter calicem ac summa labia multa posse intervenire. Servili sententiae favit eventus. Nam inter loquendum priusquam ille vinum hauriret, alter quidam minister ingressus nuntiat vinetum ab apro quopiam immani vastari. Quibus auditis Ancaeus deposito poculo protinus in aprum fertur, a quo inter venandum percussus interiit. Usurpavit hoc adagii Lycophron in Iambicis :

Ἐγὼ δὲ ὁ τλήμων σὺν κακῷ μαθὼν ἔπος,

Ὡς πολλὰ χείλευς καὶ δεπαστραίων ποτῶν

Μέσῳ κυλίνδει μοῖρα παμμήτων βροτῶν,

id est :

Miser ast ego meo dicta cognoscens malo,

Ut plurima inter poculum ac labrum solet

Vertisse fatum res agens mortalium.

Interpres citat Aristotelem auctorem, qui et ipse de Ancaei fabula meminerit, in qua illud variat : Ancaeo vitem instituenti vatem accersitum quempiam praedixisse, non futurum unquam, ut ex ea vinum gustaret et expresso in calice vino vatem irrisisse tanquam ψευδόμαντιν. Reliqua conveniunt cum iis, quae ex aliorum retulimus commentariis. Festus Pompeius ab augure quopiam vicino, qui forte praeterierit, praedictum indicat. Lycophron autem alio detorsit, nempe ad Agapenorem patrem et Ancaeum Actoris et Eurythemistidis filium et ad aprum Calydonium. Dionysius apud Zenodotum mavult paroemiam ad Antinoum referre, de quo meminit Homerus in Odysseae XXII. Is Antinous erat unus ex procis Penelopes, cui poculum tenenti jamque bibere paranti Ulysses jugulum telo transfixit. Atque ita manibus elapso poculo concidit atque interiit. Sed non ab re fuerit Homericum carmen adscribere :

Ἦ καὶ ἐπ᾿ Ἀντινόῳ ἰθύνετο πικρὸν ὀϊστόν.

Ἤτοι ὃ καλὸν ἄλεισον ἀναιρήσεσθαι ἔμελλε,

Χρύσεον, ἄμφωτον, καὶ δὴ μετὰ χερσὶν ἐνώμα,

Ὄφρα πίοι οἴνοιο·φόνος δὲ οἱ οὐκ ἐνὶ θυμῷ

Μέμβλετο. Τίς κ᾿ οἴοιτο μετ᾿ ἀνδράσι δαιτυμόνεσσι

Μοῦνον ἐνὶ πλεόνεσσι, καὶ εἰ μάλα καρτερὸς εἴη,

Οἷ τεύξειν θάνατόν τε κακὸν καὶ κῆρα μέλαιναν;

Τόν δ᾿ Ὀδυσεὺς κατὰ λαιμὸν ἐπισχόμενον βάλεν ἰῷ·

Ἀντικρύ δ᾿ ἁπαλοῖο δι᾿ αὐχένος ἤλυθ᾿ ἀκωκή.

Ἐκλίνθη δ᾿ ἑτέρωσε, δέπας δὲ οἱ ἔκπεσε χειρὸς

Βλημένου, αὐτίκα δ᾿ αὐλὸς ἀνὰ ῥῖνας παχὺς ἦλθεν

Αἵματος ἀνδρομέοιο, id est :

Telum haec fatus in Antinoum contorsit amarum.

At pulchram is pateram jam jam tollebat utrinque

Auritam atque auro nitidam, jam jamque manu illam

Admotabat, uti biberet, neque pectore caedem

Volvebat pavido. Quis enim fore crederet unquam

Unus ut in tanto convivarum agmine, quanquam

Viribus anteeat, mortem sibi nigraque fata

Moliretur ? At huic jugulum confixit Ulysses

Tollenti calicem, jaculum penetravit acutum

Et contra e ceruicibus exiit aerea cuspis.

Volvitur in latus ille, calix simul excidit icto

E manibus, mox inde cruor de naribus ingens

Emicat.

Nec alienum arbitror hoc loco meminisse, quod Julio Caesari velut exprobranti vaticinii vanitatem responsum est : venisse Calendas Martias, non etiam praeterisse.

Index Adagiorum