V. 1. Mus non uni fidit antro. iv

Nihil hodie est decantatius apud vulgus quam eum murem miserum cui non est nisi unus cavus. Idem Plautus expressit in Truculento :

Sed tamen

Cogitato mus pusillus quam sit sapiens bestia,

Aetatem qui uni cubili nunquam committit suam,

Quia, si obsideatur unum, aliunde praesidium gerit.

Locus erit adagio, si quem admonebimus ut sibi plures amicos paret aut una cum opibus studeat philosophiae, ut, si fortuna quod suum est eripiat, in literis sit praesidium.

Index Adagiorum