V. 1. Itidem ut Acheronti. iii

Apud eundem in eadem fabula amanti reposcenti quae dederat respondet scortum :

Nam itidem ut Acheronti hic ratio accepti scribitur : Intro receptum ; quando acceptum est non potest ferri foras.

Sentit nihilo magis ad amantem redire quod in meretricis domum est datum quam redeunt ab inferis mortui, unde juxta Catullum negant redire quenquam.

Index Adagiorum