I. 4. In aqua haeret. c

Usurpatur huic non dissimile proverbium a M. Tullio libro Officiorum tertio : Dicit ille quidem multa multis locis, sed aqua haeret, ut aiunt. Significat autem Epicurum parum secum in disputando constare seque ipsum involvere, dum ea quae dicit alibi pugnant cum iis, quae dixit alibi atque ita quasi fluctuare neque in solido consistere. Id quod evenire solet iis, qui cum aberrent a vero, verborum fucis rem involvunt. Translatum apparet vel a fluitantibus qui vado destituti huc atque illuc jactantur quoque magis se commovent, hoc majore periculo laborant. Aut certe ab oratorum clepsydra, de qua meminimus alibi, ut eum In aqua haerere dicamus, Aqua haeret qui sese destillata jam aqua, tamen e causa non potest expedire. Cicero ad Q. fratrem libro II : Quod Idibus et postridie fuerat dictum de agro Campano actum iri, non est actum. In hac causa mihi aqua haeret. Incertum, utrum significet eam actionem integram sibi relinqui, an causam esse inextricabilem. Huc referendum illud, quod paulo superius ex Quintiliano citavimus : Et laboratam congestamque dierum ac noctium labore actionem aqua deficit. Nec abhorrent ea quae post dicemus in proverbio : Haeret in vado.

Index Adagiorum