IV. 10. Fungus putidus. xcviii

Senem jam delirum et inutilem Plautus in Bacchidibus fungum putidum appellat. Fungi licet natura insipidi olim in deliciis erant et adhuc sunt apud Italos, sed teneri ac recentes ; vetulis nihil insipidius. Verba Plauti sic habent :

Terrae odium ambulat, jam nihil sapit,

Nihil sentit, tanti est quanti fungus putidus.

Quin et hoc ipsum terrae odium proverbii figuram habet velut illud telluris inutile pondus. Idem in Bacchidibus inter stoliditatis convicia ponit et fungos :

Stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones.

In Mustellaria pro stolido fruticem appellat :

Nec verisimile loquere nec verum, frutex.

In caeteris arboribus est nonnulla imago dignitatis ac prudentiae, frutex remere nascitur, expers cultus, et aut nullum habet fructum aut silvestrem et inutilem.

Index Adagiorum