IV. 10. Agones. xcvii

Admonuimus Antigonum regem, Demetrii nepotem, militari joco dictum Dosonem, quod omnibus polliceretur dicens : Δώσω, nec praestaret semper pollicita.

Ita qui apud Romanos percutiebant victimam agones dicti sunt, quod ex more, priusquam ferirent, populum rogabant : Agon ? : id est Ago ne ? Ovidius in Fastis :

Semper agatne rogat nec nisi jussus agit.

Agonum meminit Lactantius, Statii enarrator. Quadrabit in cunctatores, qui semper deliberant neque quicquam aggrediuntur.

Index Adagiorum