IV. 10. Verbis conceptis pejerare. xcvi

Olim juraturo solemnibus verbis praeibatur, quo jusjurandum esset firmius. Plautus in Asinaria :

Ubi conceptis verbis sciens libenter pejeraveris.

Idem in Bacchidibus :

Ego jusjurandum verbis conceptis dedi,

Daturum me hodie mulieri.

Interdum jurans tenebat aram, quo major esset jusjurandi religio. Itaque sanctissimum jusjurandum significantes dicebant : Nec si aram tenens juraveris, credam tibi. M. Tullius in oratione Pro L. Flacco  : Ergo is qui si aram tenens juraret, nemo crederet, per epistolam quod volet injuratus probabit ?

Index Adagiorum