IV. 10. Posterius dictum. xciv

Doctum doces, Memorem mones, Scienti loqueris aliaque ejus formae antea retulimus. Eundem sensum festivissime extulit Plautus in Asinaria. Cum enim Demaenetus queritans de moribus uxoris dixisset :

Fateor eam esse importunam atque incommodam,

respondit Libanus servus :

Posterius istuc dixti quam credo tibi,

hoc est Sciebam, priusquam diceres. Nec video quamobrem Nonius hic posterius interpretetur minus. Ne id quidem caret proverbiali schemate quod mox sequitur :

Tu primus sentis, nos tamen praenoscimus.

Dedecus ille domus sciet ultimus ait Satyricus, et Terentius : Is solus nescit omnia. Sed aliena mala, licet priores intelligamus, non dolent nobis. Sensus igitur mali primum ad illos pervenit ad quos res attinet, notitia ad alios.

Index Adagiorum