Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 3989

IV. 10Guttam aspergere.lxxxix

Cum ex magno lucro paululum quiddam alicui deciditur, guttam aspergi dicimus. M. Tullius in oratione Pro C. Cluentio : Atque etiam ipse conditor totius negotii Guttam aspergit huic Bulbo. Itaque minime amarus is visus est qui aliquid ex ejus sermone speculae degustarat. Eodem schemate dicimus micam auri pro minima portiuncula. Sed in verbis M. Tullii praeter tropum proverbialem subest facetissima allusio in propriis nominibus. Stelemus promiserat magnam pecuniae vim judici Bulbo. Nam id erat judici nomen. Stelemus autem, qui totum hoc negotium condiebat — hinc enim dictus est conditor media producta, non a condendo conditor prima acuta — adjungit Bulbo alterum judicem, cui nomen Gutta. Ea res Bulbum reddidit alacriorem. Solent autem coqui bulbis, id est ceparum genus, addere condimenta, quo fiant dulciores. Ad id alludens Cicero Itaque inquit minime amarus is visus est. Hinc et guttatim fieri dicitur quod fit paulatim. Plautus in Mercatore :

Cor guttatim contabescit quasi in aquam indideris salem.

[Mercat., 205] Et guttatim donat qui saepe, sed minuta largitur.