Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3988

IV. 10Nullus dies omnino malus.lxxxviii

Astrologi designant quosdam dies fortunatos aut infelices, sed his aut his rebus. Nullo tamen die indulgendum est otio, quod nullus sit adeo inauspicatus quin alicui negotio sit Felix, si quis recte utatur concesso tempore. Dies infaustus gerendo bello aut navigationi felix est administrandae rei familiari. Nullus autem dies non prosper parandae bonae menti. Fatetur hoc Hesiodus Περὶ ἔργων καὶ ἡμερῶν

Καὶ οὔ ποτε πάγκανον ἦμαρ,

[Op., 813] id est

Omni ex parte dies malus haud obvenerit unquam.