IV. 10Jovis germen.lxxxvi
Ἐκ Διὸς ἔρνος, id est ex Jove germen dicebatur insigni virtute praeditus. Verba sunt pastoris ad pastorem musices pulchre peritum, cui honoris gratia clavam dono dedit. Clava autem gestamen est Herculis ex Jove prognati. Observatum est a priscis, a poetis Jovis filios semper induci civiles et humanos, contra Neptuni truces et asperos. Musica autem civilitatis magistra est. Carmen sic habet :
[Idyll., 7, 43] id estΟὕνεκεν ἐσσί
Πᾶν ἐπ᾿ ἀληθείᾳ πεπλασμένον ἐκ Διὸς ἔρνος,
Interpres tamen mavult eo referre quod qui vera loquuntur ex Jove prognati dicuntur, adducens carmen Homericum :Es siquidem tu
Revera factum ac prognatum ipso ex Jove germen.
[Il., I, 526] id estΟὐ γὰρ ἐμὸν παλινάγρετον οὐδ᾿ ἀπατηλόν, ὅττικεν κεφαλῇ κατανεύσω,
Pastor ob id laudatur quod ingenue profiteatur se non conferendum cum insignibus musicis, qualis inducitur et a Marone :Haud etenim fallax erit aut revocabile quicquam
Quod capite annuero.
[Buc., 9, 33] Vatem pastores, sed non ego credulus illis.Me quoque dicunt