IV. 10. Tristis litera. lxxxv

M. Tullius Pro Milone : Quod nisi vidisset posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos fateri, neque quaeri unquam jussisset, nec vos hanc tam salutarem in judicando literam quam illam tristem dedissetis. Tristem literam appellat Θ, salutarem T, quod hac absolveretur reus, illa damnaretur. De quo nonnihil attigimus in proverbio Theta praefigere. Asconius Pedianus, si modo codices mendo vacant, indicat Θ fuisse notam damnationis, T absolutionis, N.L. ampliationis, hoc est non liquere. T. Livius dixit tristiorem notam.

Index Adagiorum