Adagiorum Chiliades

Adagium 3984

IV. 10Digitum qua proferat.lxxxiv

Schemate proverbiali M. Tullius dixit Pro A. Caecina Digitum qua proferat non habet, hyperbolicos indicans illi nihil prorsus esse quod dicat agatve. Locus sic habet : Denique ista nimia quae dominatur in civitate potentia in hoc solo genere quiescit ; quid agat, quo modo aggrediatur judicem, qua denique digitum proferat, non habet. Sumptum est a gestu rhetorum qui varius traditur a Quintiliano. Simplicissimus est proferre digitum, quod plebeiorum est et rusticorum.