IV. 10. In beato omnia beata. lxxxiii

A divitibus omnia magnifice fiunt, a tenuibus frugaliter. Praxinoe in Charitibus Theocriti laudans Ptolemaeum, quod Adonidis festum magnificis sumptibus apparasset, non sine proverbii specie dixit : Ἐν ὀλβίῳ ὄλβια πάντα, id est in divite ditia cuncta. Usus erit, si dicas ab homine docto omnia docte fieri, a pio pie, a rege regaliter.

Index Adagiorum