Adagiorum Chiliades

Adagium 3982

IV. 10Cymbalum mundi.lxxxii

Plinius Major in praefatione ad imperatorem Vespasianum refert Appionem grammaticum a Tiberio Caesare cymbalum mundi consuesse vocari — ob nominis, ut opinor, celebritatem —, cum publicae, inquit, famae tympanum potius videri posset. Is Appion aiebat eos ab se donari immortalitate ad quos aliqua componebat. Huc Tiberius alludens appellabat illum cymbalum mundi, quod hominem honesta fama donaret, quae per universum mundum amabiliter resonaret. Plinius autem ob arrogantiam mavult illum appellari tympanum publicae famae, quod famam daret potius quam honestam famam. Nam resonat et tympanum, sed inamoeno strepitu. Allusisse videtur huc, quod tympana fiunt e pelle asinina. [Hist. Nat.]