I. 4. Aquilam volare doces. xcviii

Ἀετὸν ἵπτάσθαι διδάσκεις, id est : Aquilam volare doces. Diversa metaphora sententiam eandem declarat. Quod enim delphini inter pisces, id aquila inter volucres. Quibus id etiam commune, quod uterque παιδεραστής esse narratur. Allusisse videtur huc Gregorius in epistola quadam ad Eudoxum rhetorem : Τοὺς πολλοὺς ἔα χαίρειν καὶ εἶναι κολοιοὺς πτῆσιν ἀετῶν δοκιμάζοντας, id est : Sine valere vulgus, sine esse graculos, qui volatum aquilarum probent.

Index Adagiorum