IV. 10. Ne si ad Jovis quidem aulam. lxxix

Qui metuunt malum ad asylum, ad aram, ad arcem, ad columnas principis, ad divorum phana confugiunt. Verum a morte nullum est effugium. Id ita Sophocles expressit versibus :

Ὅταν γὰρ ὁ καιρὸς τοῦ θανεῖν ἐλθὼν τύχῃ,

Οὐδ᾿ ἂν πρὸς αὐλὰς Ζηνὸς ἐκφύγη μολών,

id est

Ubi mortis urget tempus, ad Jovis atria

Si fugeris, effugere non possis tamen.

Proverbii species est in illis verbis ne ad Jovis quidem atrium, quod pro tutissimo posuit refugio. Huc confugerat aquila insectante scarabeo.

Index Adagiorum