IV. 10. Semper aliquem virum magnum. lxxviii

Ἀλλ᾿ αἰεί τινα φῶτα μέγαν. Hoc hemistichium M. Tullius ut vulgo jactatum adducit in epistola ad Qu. fratrem cujus initium Statius ad me venit : Quod autem expectationem tui concursumque eum qui erat futurus si una tecum decederet neque antea visus esset sustulit, id mihi non incommode visum est accidisse. Exhaustus est enim sermo hominum et multae emissae jam ejusmodi voces, ἀλλ᾿ αἰεί τινα φῶτα μέγαν; quae te absente confecta esse laetor. Unde sumptum sit hemistichium nondum liquet, nisi quod fortasse pro αἰεί legendum est αἴτει, id est postula, aut αἰτεῖ, id est postulat et requirit.

Index Adagiorum