IV. 10. Ex cohorte praetoris. lxxvi

Qui ad omnem nutum praesto sunt et cum auctoritate delegantur ad hoc aut ad illud exequendum, ex cohorte praetoris appellari dicuntur. M. Tullius Ad Qu. fratrem epistola prima : Quos vero aut ex domesticis convictoribus aut ex necessariis apparitoribus tecum esse voluisti, qui quasi ex cohorte praetoris appellari solent, horum non modo facta sed etiam dicta nobis praestanda sunt et caetera. Ministri praetorum non egent alia excusatione quam ut dicant se quod fecerunt illorum jussu fecisse, ut jam in praetorem sit actio, non in ministros. Simile imperium in quosdam cibo officiisque sic devinctos ut nihil ausint recusare.

Index Adagiorum