IV. 10. Tota hulcus est. lxxv

In eodem dialogo ad laudatam agriculturam ita respondet Socrates : Ἀλλ᾿ οὐχ᾿ ὅλη, ὥς φασιν, ἕλκος, ἀεὶ λύπης πρόφασιν εὑρισκόμενον; id est Verum an non tota, quod aiunt, hulcus est, semper molestiarum occasionem ex se gignens ? Id quidem esse verum declaravit Vulteius Horatianus ; caeterum quicquid nobis vehementer molestum est hulcus, vomicam et carcinoma solemus appellare, quemadmodum de Caesare Augusto literis proditum est quod Julias, filiam et neptem, et Agrippam prius adoptatum, postea abdicatum non aliter appellare solet quam treis vomicas suas ac tria carcinomata adeoque detestabatur mores illorum minime frugales ut ad omnem illorum mentionem soleat exclamare versu Homerico :

Αἴθ᾿ ὄφελον ἄγαμός τε μένειν ἄγονός τ᾿ ἀπολέσθαι,

id est

O utinam celebs mansissem orbusque perissem !

Atque hic quoque versus inter proverbiales merito referendus est, usurpandus ab his qui infeliciter duxerunt uxores aut liberos poenitendos susceperunt. Conveniet et in hominem molestis moribus. Theocritus in Epitaphio Adonidis acerbum dolorem ποτικάρδιον ἕλκος appellat :

Ἄγριον ἄγριον ἕλκος ἔχει κατὰ μηρὸν Ἄδωνις,

Μεῖζον δ᾿ ἁ Κυθέρεια φέρει ποτικάρδιον ἕλκος,

id est

Dirum, dirum vulnus habet circa inguen Adonis,

Sed majus Cytherea gerit sub pectore vulnus.

Index Adagiorum