IV. 10. Vita hominis peregrinatio. lxxiv

Παρεπιδημία τίς ἐστιν ὁ βίος, id est Peregrinatio quaedam est vita. Socrates in Axiocho Platonis adfert hanc sententiam ut vulgo apud omneis decantatam, quanquam is dialogus habetur inter nothos. Videtur esse potius hominis Christiani qui Platonem voluerit imitari. Haec enim sententia frequenter occurrit in sacris voluminibus, vitam hanc esse exilium, esse incolatum et peregrinationem, quanquam et Socrates Platonicus narrat animas hominum e coelo fuisse delapsas, quo sibi per philosophiae studium parant reditum.

Index Adagiorum