Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 3973

IV. 10Ut Phrygius amavit Pieriam.lxxiii

Plutarchus in libro Περὶ γυναικῶν ἀρετῶν ostendit ad suam usque aetatem durasse consuetudinem ut uxores optarent sic amari a viris ὡς Φρύγιος ἠράσθη Πιερίας [Mul. Vir.] id est quemadmodum Phrygius amavit Pieriam. Id ortum est ab hujusmodi historia. Ionum qui in Miletum commigrarant nonnulli seditione mota aduersus Nelei filios secesserunt Myuntem atque ibi sedem constituerunt, multis injuriis affecti a Milesiis, qui cum illis bellum agitabant ob defectionem, verum nec atrociter nec excluso omni commercio, sed nonnullis diebus festis mulieres e Myunte Miletum itabant. Erat autem ex his qui secesserant vir quidam nomine Pythes, cujus uxor dicta est Hippygia, filia Pieria. Cum autem Mileti die festo sacrificaretur Dianae, quam illi Neleidam cognominant, misit eo uxorem et filiam id precatas, ut sibi festa liceret interesse. Ex Nelei vero filiis longe potentissimus erat Phrygius. Is captus amore Pieriae cogitabat qua re posset puellae quam maxime gratum facere. Cumque illa dixisset nihil accidere posse gratius quam si efficeret sibi liberum frequenter Miletum commeare multis virginibus comitatam, ex his verbis Phrygius intelligens ab illa queri pacem et amicitiam civibus suis, bellum composuit. Hinc Pieriae nomen et apud Milesios et apud Myuntios mire gratiosum esse coepit, adeo ut puellae quae viris nuberent ominis causa precari soleant : Utinam sic amer a viro ut Pieriam amavit Phrygius !