IV. 10Pilus in medio.lxxi
Minimum discriminis significantes dicimus pilum interesse. Id vehementius est quam si dicas culmum latum. Theocritus in Thyonicho :
[Idyll.] id estΛασῶ δὲ μανείς ποκα, θρὶξ ἀνὰ μέσσον,
Verba sunt amantis ac metuentis ne tandem amor exeat in insaniam, a qua tam parum absit ut vix pilus sit in medio. Consimili tropo Plautus dixit in Mustellaria :At me imprudentem capiet vesania tandem,
Vix pilus in medio est.
[Most.] Non interest pluma dixit pro Nihil omnino refert. Asinius Pollio M. Ciceroni : Nullum enim vestigium abste discessurus sum.Pluma haud interest patronus an cliens probior siet,
Homini cui nulla in pectore est audacia.