I. 4. Delphinum natare doces. xcvii

Δελφῖνα νήχεσθαι διδάσκεις, id est : Delphinum natare doces. In eos competit, qui monere quempiam conantur in ea re, in qua cum sit ipse exercitatissimus, nihil eget doctore. Nam delphinus in natando pernicissimi impetus est, ita ut non modo superet omne natatilium genus velocitate, verumetiam terrestrium animantium ut auctor Aelianus libro XII. Quin et naves transilit seque contento spiritu teli in morem ejaculatur.

Index Adagiorum