IV. 10Vera fronte.lxix
Quae ex animo citraque fucum dicuntur gerunturue vera fronte fieri dicuntur. M. Tullius Pro C. Rabirio : At si verum tum verissima fronte dixerunt, nunc mentiuntur ; si tunc mentiti sunt, doceant nos verum. Contra, dicemus mendaci fronte fieri quod geritur per simulationem, quemadmodum M. Tullius Ad Qu. fratrem, si non fallit titulus, ait : Frons, oculi, vultus persaepe mentiuntur, oratio vero saepissime. Frons et oculi maxime declarant animi affectum, nam verba fingere non est difficile, sed, ut ait Ovidius, perdifficile est crimen non prodere vultu. Et apud Maronem Dido :
[Aen.] Terentius in Sene seipsum excruciante : Vah, etiam vultus fingit carnifex,. [Heaut.] et in Phormione Geta componit vultum Antiphonis in congressum patris, quem tamen retinere non potuitSpem vultu simulat, premit altum corde dolorem.