IV. 10. In ultimas terras. lxvii

Ἐπ᾿ ἔσχατα γῆς, id est ad extrema terrae, cum locum vehementer semotum intelligi volumus. Theocritus in Syracusiis :

Ταῦτ᾿ ὁ πάραρος τῆνος· ἐπ᾿ ἔσχατα γῆς ἔλαβ᾿ ἐνθών Ἰλεόν, οὐκ οἴκησιν,

id est

Huc veniens meus ille insulsus ad ultima terrae

Antrum, non aedes, posuit.

Uxor incusat maritum quod in loco nimium semoto domicilium sibi pararit et cavum verius quam domicilium. Est frequens apud Ciceronem in ultimas terras, velut actione in Verrem sexta : Quem ad modum accepturas hoc nationes caeteras, quem ad modum hujus tui facti famam in regna aliorum atque in ultimas terras perventuram putasti ? Idem Pro P. Sylla : Jam vero illud quam incredibile, quam absurdum, qui Romae caedem facere, qui hanc urbem inflammare vellet, eum familiarissimum suum dimittere ab se, emandare in ultimas terras ? Item Philippica XIII : Saxam vero Decidium praeterire qui possum, hominem deductum ex ultimis gentibus ? Rursus ad P. Lentulum Epistolarum familiarium libro primo : Recordare enim quibus ex ultimis terris miseris nec hoc pertimueris. Idem libro XV ad M. Marcellum : Nos quidem longinqui et a teipso missi in ultimas gentes. Apud divum Hieronymum frequens est Monstrum in ultimas terras deportandum. Plautus in Mostellaria :

Sed etiam in terras solas orasque ultimas

Sum circumvectus.

Index Adagiorum