IV. 10. Pediculi Platonis. lxv

Οἱ Πλάτωνος φθεῖρες, id est Platonis pediculi, in proverbium abierunt, ut referente Laenio in vita hujus philosophi testatur Myronianus in opere cui titulum fecit De similibus, hinc conjectans hoc morbo periisse Platonem, quod vulgo pediculi Platonis appellarentur. Graeci φθειρίασιν appellant. Morbus est foedus et cruciabilis, quo periit et L. Sylla, tametsi de genere mortis variae sunt scriptorum opiniones. Myronianus nullum indicat usum proverbii. Suspicari tamen licet dictum in sordidos, quod philosophi minimum indulgeant nitoribus externis, dum circa mentis cultum toti sunt occupati.

Index Adagiorum