IV. 10Asinus asino et sus sui pulcher.lxiv
Ὄνος ὄνῳ κάλλιστον, id est Asinus asino pulcherrimus, simile simili placet. Alcimus apud Diogenem Laertium inter multa quae collegit ex Platonis philosophi et Epicharmi comici scriptis, quibus persuadere conatur philosophum a comicis multa fuisse suffuratum, et hos fert senarios :
[Vit.] id estΘαυμαστὸν οὐδὲν ἐστί με ταῦθ᾿ οὕτω λέγειν
Καὶ ἁνδάνειν αὐτοῖσιν αὐτοὺς καὶ δοκεῖν
Καλῶς πεφυκέναι· καὶ γὰρ ἡ κύων κυνί
Κάλλιστον εἶμεν φαίνεται καὶ βοῦς βοΐ,
Ὄνος τ᾿ ὄνῳ κάλλιστον, ὗς δὲ τῷ συί,
Conveniet, ubi inter inhonestos similitudo morum et instituti conciliat benevolentiam, veluti cum miles placet militi, aleator aleatori, potator potatori, sophista sophistae. Mirum est ab Epicharmo praeteritam simiam, cum nullum animal sibi placeat impensius.Res mira non est, ista si sic proloquor
Ipsique nobis si placemus invicem
Pulchreque nati si videmur, nam et cani
Pulcherrimus canis videtur, bos bovi,
Asinus asello pulcher est et sus sui.