Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 3963

IV. 10.Non habet cui indormiat.lxiii

Theocritus in Hodoeporis :

Οὐδὲ γὰρ

Εὐμάρᾳ τῷ δεπότῃ ἦς τοι ἐνεῦδεν,

[Idyll.] id est

Eumarae siquidem domino nec vellus erat cui

Indormiret.

Hoc colore Lacon pastor designat extremam caprarii cujusdam inopiam, cui nec pellis esset hircina in qua somnum caperet. Solent enim veteres in animantium tergoribus et discumbere et dormire. Apud Homerum proci in bubulis tergoribus agitant convivia. Et hodie dicimus : Non habet lectum aut Non habet stramenta quibus indormiat.