I. 4. Medius teneris. xcvi

Huic sententiae confine est illud apud Aristophanem in Ranis : Νῦν ἔχῃ μέσος, id est : Nunc medius teneris, de eo, qui sic tenetur, ut extricare sese nulla ratione possit. Translatum a palaestritis atque athletis, qui si quem medium corripuerint, facile vincunt. Sunt autem verba Aeaci ad Bacchum : Ἀλλὰ νῦν ἔχῃ μέσος, id est : At nunc medius tenere. Eodem pertinet illud apud Terentium : Sublimem medium arriperem.

Index Adagiorum