IV. 10. Masculum. lix

Masculus apud veteres non semper significat sexum, sed interdum quicquid vegetum, solidum ac robustum est masculum dicitur. Exemplum Nonius Marcellus citat ex Varronis fabula cui titulus Ὄνος λύρας : Vincor non esse masculum ad rem. Grammatici putant ab Horatio marem vitellum dictum solidum ac firmum. De ovis oblongis ita loquitur in Sermonibus :

Namque marem cohibent callosa vitellum.

Virgilius quoque mascula tura dicit alba et meliora. Lepidius erit, si ad incorporea transferatur, veluti cum excelsum fortemque animum masculum appellamus.

Index Adagiorum