IV. 10. Tredecim cubitorum. lv

Homines insigniter procero corpore et hisce temporibus populari joco taxantur ut ignavi et inutiles, quod ut alia pleraque manasse videtur ab antiquitate. Sic enim in eodem carmine Praxinoa de marito loquitur : ἀνὴρ τρισκαιδεκάπηχυς, id est vir tredecim cubitorum, hyperbolicos significans enormiter procerum, cum esset tam insulsus ut e mercatu pro nitro salem attulerit. De caliga Maximini nobis alias dictum est. Prisci praelongos homines ridiculi gratia longuriones appellabant. Varro in Tripalo apud Nonium : Ego nihil narro : adeo haec ita curat qui ante me est nescio qui longurio.

Index Adagiorum